monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 40 > sectio 76 > sectio 163 > sectio 30 > sectio 27 > csg46.308 > sectio 23 > sectio 133

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 133
Quia resipiscentem a peccati tenebris animam, unitati restituit Ecclesiae, sicut et supra docuimus. Quidam vero non solum cogitando, vel faciendo illicita, sed et ipsa peccandi consuetudine, se quasi sepeliendo corrumpunt. Verum nec ad hos erigendos minor fit virtus et gratia Salvatoris, si tamen adsint cogitationes sollicitae, quae super eorum salute velut devotae Christo sorores invigilent.